Sonntag, 7. August 2016

RES GESTAE GERMANIAE POST CLADEM VARIANAM ANNO NONO POST CHRISTUM NATUM

Spem praedae GERMANIS non dempta erat: arma, equos, captivos, aurum, argentum et vasa argentea VARI capiunt, Bructeri autem aquilam legionis undevicesimae. ASPRENAS, certior factus de VARI interitu, ab castris ad LUPIAM sitis in VETERAM trans RHENUM profectus est. Hoc autumno castra prope LUPIAM et alia castra in ea parte RHENI, quae ad orientem spectat, a GERMANIS incensa sunt.
Etiam castra ad angustias fluminis coniecta. Fortasse praesidium ad septentriones fugere potuerunt. CHAUCI enim ad oram Oceani habitantes seditioni ARMINII non intererant. Milites, qui in eorum regione in praesidio erant, non adoriebantur. CHATTI contra agunt. Infesti quidem CHERUSCIS, MARSIS, BRUCTERISQUE erant, sed loco opportuno ad castra delenda utebantur, quae DRUSUS prope vicum, quod hodie FRIEDBERG est, aedificabat.
---
secundum v. TIPPELSKIRCHIUM

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen